pronađen 174 Rezultati za: Cedar Salomon Hiram

  • Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna iuxta omnem voluntatem eius. (Liber I Regum 5, 24)

  • Salomon autem praebebat Hiram viginti milia chororum tritici in cibum domui eius et viginti choros purissimi olei; haec tribuebat Salomon Hiram per annos singulos. (Liber I Regum 5, 25)

  • Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni, sicut locutus est ei; et erat pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt foedus ambo. (Liber I Regum 5, 26)

  • Elegitque rex Salomon operas de omni Israel, et erat indictio triginta milia virorum. (Liber I Regum 5, 27)

  • dolaverunt ergo caementarii Salomonis, caementarii Hiram et Giblii ligna et lapides et praeparaverunt ad aedificandam domum. (Liber I Regum 5, 32)

  • Domus autem, quam aedificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine et viginti cubitos in latitudine et triginta cubitos in altitudine. (Liber I Regum 6, 2)

  • Igitur aedificavit Salomon domum et consummavit eam. (Liber I Regum 6, 14)

  • Domum quoque operuit Salomon intrinsecus auro purissimo et posuit catenas aureas ante Dabir. (Liber I Regum 6, 21)

  • Domum autem suam aedificavit Salomon tredecim annis et ad perfectum usque perduxit. (Liber I Regum 7, 1)

  • Et domus, in qua habitabat, erat in altero atrio intro a porticu et simili opere. Domum quoque fecit filiae pharaonis, quam uxorem duxerat Salomon, tali opere quali et hanc porticum. (Liber I Regum 7, 8)

  • Misit quoque rex Salomon et tulit Hiram de Tyro, (Liber I Regum 7, 13)

  • Fecit quoque Hiram lebetes et vatilla et phialas et perfecit omne opus regi Salomoni in templo Domini; (Liber I Regum 7, 40)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina