pronađen 189 Rezultati za: Christi

  • non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo; (Epistula ad Ephesios 6, 6)

  • Paulus et Timotheus servi Christi Iesu omnibus sanctis in Christo Iesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconis: (Epistula ad Philippenses 1, 1)

  • confidens hoc ipsum, quia, qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Iesu; (Epistula ad Philippenses 1, 6)

  • Testis enim mihi Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu. (Epistula ad Philippenses 1, 8)

  • ut probetis potiora, ut sitis sinceri et sine offensa in diem Christi, (Epistula ad Philippenses 1, 10)

  • scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi, (Epistula ad Philippenses 1, 19)

  • Tantum digne evangelio Christi conversamini, ut sive cum venero et videro vos, sive absens audiam de vobis quia statis in uno Spiritu unanimes, concertantes fide evangelii; (Epistula ad Philippenses 1, 27)

  • verbum vitae firmiter tenentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi. (Epistula ad Philippenses 2, 16)

  • omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Iesu Christi. (Epistula ad Philippenses 2, 21)

  • quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit in interitum tradens animam suam, ut suppleret id, quod vobis deerat ministerii erga me. (Epistula ad Philippenses 2, 30)

  • Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentiam scientiae Christi Iesu Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam (Epistula ad Philippenses 3, 8)

  • et inveniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed illam, quae per fidem est Christi, quae ex Deo est iustitia in fide; (Epistula ad Philippenses 3, 9)


“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina