pronađen 1236 Rezultati za: Cis

  • Filii Iacob irruerunt super occisos, et depopulati sunt urbem in ultionem stupri. (Liber Genesis 34, 27)

  • Iacob autem dixit ad Simeon et Levi: “Turbastis me et odiosum fecistis me Chananaeis et Pherezaeis habitatoribus terrae huius. Nos pauci sumus; illi congregati percutient me, et delebor ego et domus mea”. (Liber Genesis 34, 30)

  • Haec ergo nomina ducum Esau in cognationibus et locis et vocabulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth, (Liber Genesis 36, 40)

  • venite, occidamus eum et mittamus in unam cisternarum dicemusque: Fera pessima devoravit eum. Et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua”. (Liber Genesis 37, 20)

  • “Non interficiamus animam eius”. Et dixit ad eos: “Non effundatis sanguinem; sed proicite eum in cisternam hanc, quae est in solitudine, manusque vestras servate innoxias”. Hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo. (Liber Genesis 37, 22)

  • miseruntque eum in cisternam, quae non habebat aquam. (Liber Genesis 37, 24)

  • Et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes Ioseph de cisterna, vendiderunt eum Ismaelitis viginti argenteis. Qui duxerunt eum in Aegyptum. (Liber Genesis 37, 28)

  • Reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum (Liber Genesis 37, 29)

  • et, scissis vestibus, pergens ad fratres suos ait: “Puer non comparet, et ego quo ibo?”. (Liber Genesis 37, 30)

  • Scissisque vestibus, indutus est cilicio lugens filium suum multo tempore. (Liber Genesis 37, 34)

  • Fuit quoque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini, et ab eo occisus est. (Liber Genesis 38, 7)

  • sciscitatus est eos dicens: “Cur tristior est hodie solito facies vestra?”. (Liber Genesis 40, 7)


“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina