pronađen 159 Rezultati za: Conventus
Hae sunt possessiones, quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum tribuum filiorum Israel in Silo coram Domino ad ostium tabernaculi conventus; compleveruntque partiri terram. (Liber Iosue 19, 51)
et portaverunt arcam Domini et tabernaculum conventus et omnia vasa sanctuarii, quae erant in tabernaculo; et ferebant ea sacerdotes et Levitae. (Liber I Regum 8, 4)
et ministrabant coram habitatione tabernaculi conventus canentes, donec aedificaret Salomon domum Domini in Ierusalem; stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio. (Liber I Paralipomenon 6, 17)
Zacharias filius Mosollamia ianitor portae tabernaculi conventus. (Liber I Paralipomenon 9, 21)
Et custodiant observationes tabernaculi conventus et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini”. (Liber I Paralipomenon 23, 32)
et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon, ubi erat tabernaculum conventus Dei, quod fecit Moyses famulus Dei in solitudine. (Liber II Paralipomenon 1, 3)
Ascenditque ibi Salomon ad altare aeneum coram tabernaculo conventus Domini et obtulit in eo mille hostias. (Liber II Paralipomenon 1, 6)
Venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Ierusalem coram tabernaculo conventus et regnavit super Israel. (Liber II Paralipomenon 1, 13)
et intulerunt eam et tabernaculum conventus et omnem paraturam tabernaculi. Porro omnia vasa sanctuarii, quae erant in tabernaculo, portaverunt sacerdotes levitici generis. (Liber II Paralipomenon 5, 5)
Et congregatus est conventus, ut essent parati in proelium et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes. (Liber I Maccabaeorum 3, 44)
Ne afferatis ultra sacrificium vanum; abominatio mihi incensum, neomenia et sabbatum et conventus; non feram scelus cum coetu sollemni; (Liber Isaiae 1, 13)
qui dicebas in corde tuo: “In caelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte conventus in lateribus aquilonis; (Liber Isaiae 14, 13)