pronađen 30 Rezultati za: Credit
Alius enim credit manducare omnia; qui autem infirmus est, holus manducat. (Epistula ad Romanos 14, 2)
omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. (Epistula I ad Corinthios 13, 7)
Propter quod continet Scriptura: “Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum; et, qui credit in eo, non confundetur”. (Epistula I Petri 2, 6)
Omnis, qui credit quoniam Iesus est Christus, ex Deo natus est; et omnis, qui diligit Deum, qui genuit, diligit et eum, qui natus est ex eo. (Epistula I Ioannis 5, 1)
Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei? (Epistula I Ioannis 5, 5)
Qui credit in Filium Dei, habet testimonium in se. Qui non credit Deo, mendacem facit eum, quoniam non credidit in testimonium, quod testificatus est Deus de Filio suo. (Epistula I Ioannis 5, 10)