pronađen 179 Rezultati za: Cultus sanctitas peccati sacrificium offer

  • Si autem sciretis quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”, numquam condemnassetis innocentes. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 7)

  • et dicit ei: “Vide, nemini quidquam dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moyses, in testimonium illis”. (Evangelium secundum Marcum 1, 44)

  • Et ipse praecepit illi, ut nemini diceret, sed: “Vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis”. (Evangelium secundum Lucam 5, 14)

  • Respondit eis Iesus: “Amen, amen dico vobis: Omnis, qui facit peccatum, servus est peccati. (Evangelium secundum Ioannem 8, 34)

  • quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo, per legem enim cognitio peccati. (Epistula ad Romanos 3, 20)

  • hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. (Epistula ad Romanos 6, 6)

  • Nescitis quoniam, cui exhibetis vos servos ad oboedientiam, servi estis eius, cui oboeditis, sive peccati ad mortem, sive oboeditionis ad iustitiam? (Epistula ad Romanos 6, 16)

  • Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae, in quam traditi estis, (Epistula ad Romanos 6, 17)

  • Cum enim servi essetis peccati, liberi eratis iustitiae. (Epistula ad Romanos 6, 20)

  • Stipendia enim peccati mors, donum autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro. (Epistula ad Romanos 6, 23)

  • video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. (Epistula ad Romanos 7, 23)

  • Gratias autem Deo per Iesum Christum Dominum nostrum! Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. (Epistula ad Romanos 7, 25)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina