pronađen 863 Rezultati za: Cur
et ut cognovit vocem Petri, prae gaudio non aperuit ianuam, sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam. (Actus Apostolorum 12, 14)
Cum impleret autem Ioannes cursum suum, dicebat: “Quid me arbitramini esse? Non sum ego; sed ecce venit post me, cuius non sum dignus calceamenta pedum solvere”. (Actus Apostolorum 13, 25)
et vocabant Barnabam Iovem, Paulum vero Mercurium, quoniam ipse erat dux verbi. (Actus Apostolorum 14, 12)
Navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim (Actus Apostolorum 16, 11)
Et concurrit plebs adversus eos; et magistratus, scissis tunicis eorum, iusserunt virgis caedi (Actus Apostolorum 16, 22)
Petitoque lumine, intro cucurrit et tremefactus procidit Paulo et Silae; (Actus Apostolorum 16, 29)
Quidam autem ex Epicureis et Stoicis philosophi disserebant cum eo. Et quidam dicebant: “Quid vult seminiverbius hic dicere?”; alii vero: “Novorum daemoniorum videtur annuntiator esse”, quia Iesum et resurrectionem evangelizabat. (Actus Apostolorum 17, 18)
Apprehendentes autem omnes Sosthenen, principem synagogae, percutiebant ante tribunal; et nihil horum Gallioni curae erat. (Actus Apostolorum 18, 17)
Multi autem ex his, qui fuerant curiosa sectati, conferentes libros combusserunt coram omnibus; et computaverunt pretia illorum et invenerunt argenti quinquaginta milia. (Actus Apostolorum 19, 19)
Nam et periclitamur argui seditionis hodiernae, cum nullus obnoxius sit, de quo non possimus reddere rationem concursus istius”. Et cum haec dixisset, dimisit ecclesiam. (Actus Apostolorum 19, 40)
Sed nihili facio animam meam pretiosam mihi, dummodo consummem cursum meum et ministerium, quod accepi a Domino Iesu, testificari evangelium gratiae Dei. (Actus Apostolorum 20, 24)
Cum autem factum esset, ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Cho et sequenti die Rhodum et inde Patara; (Actus Apostolorum 21, 1)