pronađen 131 Rezultati za: Deserto

  • Et dixit rex Sibae: “Quid sibi volunt haec?”. Responditque Siba: “Asini domesticis regis ad sedendum; et panes et fructus aestivi ad vescendum pueris tuis; vinum autem, ut bibat, si quis defecerit in deserto”. (Liber II Samuelis 16, 2)

  • et mel et butyrum, oves et pingues vitulos; dederuntque David et populo, qui cum eo erat, ad vescendum; suspicati enim sunt populum fame et siti fuisse fatigatum in deserto. (Liber II Samuelis 17, 29)

  • Ascendit itaque Banaias filius Ioiadae et aggressus eum interfecit; sepultusque est in domo sua in deserto. (Liber I Regum 2, 34)

  • Sed et de Gad transfugerunt ad David, cum lateret in deserto, viri robustissimi et pugnatores optimi tenentes clipeum et hastam; facies eorum quasi facies leonis et veloces quasi capreae in montibus: (Liber I Paralipomenon 12, 9)

  • Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon; (Liber I Paralipomenon 21, 29)

  • Et aedificavit Palmyram in deserto et omnes civitates horreorum, quas aedificavit in Emath. (Liber II Paralipomenon 8, 4)

  • Et praedicatum est in Iuda et Ierusalem, ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super Israel in deserto. (Liber II Paralipomenon 24, 9)

  • tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto: columna nubis non recessit ab eis per diem, ut duceret eos in viam; et columna ignis per noctem, ut illuminaret eis iter, per quod ingrederentur. (Liber Nehemiae 9, 19)

  • Quadraginta annis pavisti eos in deserto, nihilque eis defuit; vestimenta eorum non inveteraverunt, et pedes eorum non intumuerunt. (Liber Nehemiae 9, 21)

  • Alii, quasi onagri in deserto, egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad praedam in terra arida ad panem liberis. (Liber Iob 24, 5)

  • ut plueret super terram absque homine, in deserto, ubi nullus mortalium commoratur, (Liber Iob 38, 26)

  • PSALMUS. David, cum in deserto Iudae commoraretur. (Liber Psalmorum 63, 1)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina