pronađen 81 Rezultati za: Dicebant

  • alii autem irridentes dicebant: “Musto pleni sunt isti”. (Actus Apostolorum 2, 13)

  • Stupebant autem omnes, qui audiebant, et dicebant: “Nonne hic est, qui expugnabat in Ierusalem eos, qui invocabant nomen istud, et huc ad hoc venerat, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum?”. (Actus Apostolorum 9, 21)

  • At illi dixerunt ad eam: “Insanis!”. Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant: “Angelus eius est”. (Actus Apostolorum 12, 15)

  • Quidam autem ex Epicureis et Stoicis philosophi disserebant cum eo. Et quidam dicebant: “Quid vult seminiverbius hic dicere?”; alii vero: “Novorum daemoniorum videtur annuntiator esse”, quia Iesum et resurrectionem evangelizabat. (Actus Apostolorum 17, 18)

  • Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem; qui Paulo dicebant per Spiritum, ne iret Hierosolymam. (Actus Apostolorum 21, 4)

  • Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius, ad invicem dicebant: “Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, Ultio non permisit vivere”. (Actus Apostolorum 28, 4)

  • at illi exspectabant eum in tumorem convertendum aut subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se dicebant eum esse deum. (Actus Apostolorum 28, 6)

  • quoniam dicebant vobis: “In novissimo tempore venient illusores, secundum suas concupiscentias ambulantes impietatum”. (Epistula Iudae 1, 18)

  • Et quattuor animalia dicebant: “Amen”; et seniores ceciderunt et adoraverunt. (Apocalypsis Ioannis 5, 14)


“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina