pronađen 46 Rezultati za: Dixerit

  • Quod si dixerit Edom: “Destructi sumus, sed revertentes aedificabimus, quae destructa sunt”, haec dicit Dominus exercituum: Isti aedificabunt, et ego destruam; et vocabuntur 'Termini impietatis' et 'Populus, cui iratus est Dominus usque in aeternum'. (Prophetia Malachiae 1, 4)

  • Ego autem dico vobis: Omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio; qui autem dixerit fratri suo: “Racha”, reus erit concilio; qui autem dixerit: “Fatue”, reus erit gehennae ignis. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 22)

  • Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 32)

  • Vos autem dicitis: “Quicumque dixerit patri vel matri: Munus est, quodcumque ex me profuerit, (Evangelium secundum Matthaeum 15, 5)

  • Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 12)

  • Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite: “Dominus eos necessarios habet”, et confestim dimittet eos”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 3)

  • Tunc si quis vobis dixerit: “Ecce hic Christus” aut: “Hic”, nolite credere. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 23)

  • Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: “Moram facit dominus meus venire”, (Evangelium secundum Matthaeum 24, 48)

  • vos autem dicitis: “Si dixerit homo patri aut matri: Corban, quod est donum, quodcumque ex me tibi profuerit”, (Evangelium secundum Marcum 7, 11)

  • Et si quis vobis dixerit: “Quid facitis hoc?”, dicite: “Domino necessarius est, et continuo illum remittit iterum huc””. (Evangelium secundum Marcum 11, 3)

  • Amen dico vobis: Quicumque dixerit huic monti: “Tollere et mittere in mare”, et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit quia, quod dixerit, fiat, fiet ei. (Evangelium secundum Marcum 11, 23)

  • Et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam; cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt. (Evangelium secundum Marcum 12, 12)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina