pronađen 60 Rezultati za: Dixeruntque

  • Dixeruntque ei servi sui: “Ecce audivimus quod reges domus Israel clementes sint; ponamus itaque saccos in lumbis nostris et funiculos in capitibus nostris et egrediamur ad regem Israel; forsitan salvabit animam tuam”. (Liber I Regum 20, 31)

  • dixeruntque illi: “Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes, qui possunt ire et quaerere dominum tuum, ne forte tulerit eum spiritus Domini et proiecerit in uno montium aut in una vallium”. Qui ait: “Nolite mittere!”. (Liber II Regum 2, 16)

  • dixeruntque: “Sanguis est gladii! Pugnaverunt reges contra se et caesi sunt mutuo. Nunc perge ad praedam, Moab!”. (Liber II Regum 3, 23)

  • Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriae curruum et equorum et exercitus plurimi; dixeruntque ad invicem: “Ecce mercede conduxit adversum nos rex Israel reges Hetthaeorum et Aegyptiorum, ut venirent contra nos”. (Liber II Regum 7, 6)

  • Dixeruntque ad invicem: “Non recte facimus; haec enim dies boni nuntii est, et nos tacemus. Si noluerimus nuntiare usque mane, sceleris arguemur; venite, eamus et nuntiemus in aula regis”. (Liber II Regum 7, 9)

  • Dixeruntque, qui habitabant in Iebus, ad David: “Non ingredieris huc”. Porro David cepit arcem Sion, quae est civitas David; (Liber I Paralipomenon 11, 5)

  • Audierunt autem Sanaballat Horonites et Thobias servus Ammanites et Gosem Arabs et subsannaverunt nos et despexerunt dixeruntque: “Quae est haec res, quam facitis? Numquid contra regem vos rebellatis?”. (Liber Nehemiae 2, 19)

  • Dixeruntque pueri regis ac ministri eius: “Quaerantur regi puellae virgines ac speciosae, (Liber Esther 2, 2)

  • Quod cum audisset rex, ait: “Quid pro hac fide honoris ac praemii Mardochaeus consecutus est?”. Dixeruntque ei servi illius ac ministri: “Nihil omnino mercedis accepit”. (Liber Esther 6, 3)

  • dixeruntque ad Ieremiam prophetam: “Cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui nos intuentur; (Liber Ieremiae 42, 2)

  • dixeruntque Nabuchodonosor regi: “Rex, in aeternum vive! (Prophetia Danielis 3, 9)

  • At illi cum audissent, glorificabant Deum dixeruntque ei: “Vides, frater, quot milia sint in Iudaeis, qui crediderunt, et omnes aemulatores sunt legis; (Actus Apostolorum 21, 20)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina