pronađen 436 Rezultati za: Dixitque
et ingressus est. Ecce autem principes exercitus sedebant, et ait: “Verbum mihi ad te, princeps”. Dixitque Iehu: “Ad quem ex omnibus nobis?”. At ille dixit: “Ad te, o princeps”. (Liber II Regum 9, 5)
et reversus fuerat, ut curaretur in Iezrahel propter vulnera, quia percusserant eum Syri proeliantem contra Hazael regem Syriae. Dixitque Iehu: “Si placet vobis, nemo egrediatur profugus de civitate, ne vadat et nuntiet in Iezrahel”. (Liber II Regum 9, 15)
Igitur speculator, qui stabat super turrim Iezrahel, vidit globum Iehu venientis et ait: “Video ego globum”. Dixitque Ioram: “Tolle equitem et mitte in occursum eorum, et dicat vadens: “Rectene sunt omnia?””. (Liber II Regum 9, 17)
Abiit igitur, qui ascenderat equum in occursum eius, et ait: “Haec dicit rex: Pacatane sunt omnia?”. Dixitque ei Iehu: “Quid tibi et paci? Transi et sequere me”. Nuntiavit quoque speculator dicens: “Venit nuntius ad eos et non revertitur”. (Liber II Regum 9, 18)
Dixitque Iehu ad Badacer ducem: “Tolle, proice eum in agro Naboth Iezrahelitae! Memento enim: ego et tu eramus cum his, qui vectabantur gemini post Achab patrem huius, quando Dominus onus hoc levavit super eum dicens: (Liber II Regum 9, 25)
invenit fratres Ochoziae regis Iudae dixitque ad eos: “Quinam estis vos?”. At illi responderunt: “Fratres Ochoziae sumus et descendimus ad salutandos filios regis et filios dominae reginae”. (Liber II Regum 10, 13)
dixitque ad eum: “Veni mecum et vide zelum meum pro Domino”. Et impositum currui suo (Liber II Regum 10, 16)
Dixitque: “Sanctificate diem sollemnem Baal”. Vocaveruntque. (Liber II Regum 10, 20)
Dixitque ei, qui erat super vestes: “Profer vestimenta universis servis Baal”. Et protulit eis vestes. (Liber II Regum 10, 22)
Dixitque Ioas ad sacerdotes: “Omnem pecuniam sanctorum, quae illata fuerit in templum Domini a praetereuntibus, quae offertur pro pretio animae, et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini, (Liber II Regum 12, 5)
Dixitque ad eos Rabsaces: “Loquimini Ezechiae: Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum: Quae est ista fiducia, qua niteris? (Liber II Regum 18, 19)
Dixitque eis Isaias: “Haec dicetis domino vestro: Haec dicit Dominus: Noli timere a facie sermonum, quos audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me; (Liber II Regum 19, 6)