pronađen 674 Rezultati za: Domine

  • Domine Deus noster, omnis haec copia, quam paravimus, ut aedificaretur domus nomini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt omnia. (Liber I Paralipomenon 29, 16)

  • Domine, Deus Abraham et Isaac et Israel patrum nostrorum, custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum; et semper in venerationem tui mens ista permaneat. (Liber I Paralipomenon 29, 18)

  • Nunc ergo, Domine Deus, impleatur sermo tuus, quem pollicitus es David patri meo; tu enim me fecisti regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est quam pulvis terrae. (Liber II Paralipomenon 1, 9)

  • Triticum ergo et hordeum et oleum et vinum, quae pollicitus es, domine mi, mitte servis tuis. (Liber II Paralipomenon 2, 14)

  • ait: “Domine, Deus Israel, non est similis tui Deus in caelo et in terra, qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis, qui ambulant coram te in toto corde suo, (Liber II Paralipomenon 6, 14)

  • Nunc ergo, Domine, Deus Israel, imple servo tuo patri meo David, quaecumque locutus es dicens: “Non deficiet ex te vir coram me, qui sedeat super thronum Israel, ita tamen si custodierint filii tui vias suas et ambulaverint in lege mea, sicut et tu ambulasti coram me”. (Liber II Paralipomenon 6, 16)

  • Et nunc, Domine, Deus Israel, firmetur sermo tuus, quem locutus es servo tuo David! (Liber II Paralipomenon 6, 17)

  • Sed respice orationem servi tui et obsecrationem eius, Domine Deus meus, et audi clamorem et preces, quas fundit famulus tuus coram te, (Liber II Paralipomenon 6, 19)

  • exaudi de caelo, Domine, et dimitte peccata servorum tuorum et populi tui Israel, doce eos viam bonam, per quam ingrediantur, et da pluviam terrae, quam dedisti populo tuo ad possidendum. (Liber II Paralipomenon 6, 27)

  • Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuae; sacerdotes tui, Domine Deus, induantur salutem, et sancti tui laetentur in bonis. (Liber II Paralipomenon 6, 41)

  • Domine Deus, ne averteris faciem christi tui; memento misericordiarum David servi tui”. (Liber II Paralipomenon 6, 42)

  • et invocavit Asa Dominum Deum suum et ait: “Domine, non est apud te ulla distantia, utrum paucis auxilieris an pluribus; adiuva nos, Domine Deus noster. In te enim et in tuo nomine habentes fiduciam venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es, non praevaleat contra te homo”. (Liber II Paralipomenon 14, 10)


“Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só ele nunca nos faltará.” São Padre Pio de Pietrelcina