pronađen 321 Rezultati za: Donec
Tu ergo ne credideris illis; insidiantur enim ei ex eis viri amplius quadraginta, qui se devoverunt non manducare neque bibere, donec interficiant eum; et nunc parati sunt exspectantes promissum tuum”. (Actus Apostolorum 23, 21)
Paulo autem appellante, ut servaretur ad Augusti cognitionem, iussi servari eum, donec mittam eum ad Caesarem”. (Actus Apostolorum 25, 21)
Donec autem lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens: “Quarta decima hodie die exspectantes ieiuni permanetis nihil accipientes; (Actus Apostolorum 27, 33)
Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non sitis vobis ipsis sapientes, quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, (Epistula ad Romanos 11, 25)
Quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiatis, donec veniat. (Epistula I ad Corinthios 11, 26)
Oportet autem illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. (Epistula I ad Corinthios 15, 25)
Quid igitur lex? Propter transgressiones apposita est, donec veniret semen, cui promissum est, ordinata per angelos in manu mediatoris. (Epistula ad Galatas 3, 19)
filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis! (Epistula ad Galatas 4, 19)
donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, (Epistula ad Ephesios 4, 13)
Nam mysterium iam operatur iniquitatis; tantum qui tenet nunc, donec de medio fiat. (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 7)
Ad quem autem angelorum dixit aliquando: “Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum”? (Epistula ad Hebraeos 1, 13)
sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec illud “hodie” vocatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati; (Epistula ad Hebraeos 3, 13)