pronađen 1722 Rezultati za: Ego
Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram, ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster. (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 5)
ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum, quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut et praediximus vobis et testificati sumus. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 6)
et operam detis, ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris, sicut praecipimus vobis; (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 11)
Fidelis sermo et omni acceptione dignus: Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere; quorum primus ego sum, (Epistula I ad Timotheum 1, 15)
in quod positus sum ego praedicator et apostolus — veritatem dico, non mentior — doctor gentium in fide et veritate. (Epistula I ad Timotheum 2, 7)
in quo positus sum ego praedicator et apostolus et doctor. (Epistula II ad Timotheum 1, 11)
Nemo militans implicat se saeculi negotiis, ut ei placeat, qui eum elegit; (Epistula II ad Timotheum 2, 4)
Ego enim iam delibor, et tempus meae resolutionis instat. (Epistula II ad Timotheum 4, 6)
Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea, quae desunt, corrigas et constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui, (Epistula ad Titum 1, 5)
quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii. (Epistulam ad Philemonem 1, 13)
Ego Paulus scripsi mea manu, ego reddam; ut non dicam tibi quod et teipsum mihi debes. (Epistulam ad Philemonem 1, 19)
Ita, frater! Ego te fruar in Domino; refice viscera mea in Christo! (Epistulam ad Philemonem 1, 20)