pronađen 2353 Rezultati za: Enim

  • Nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maleficus aut alienorum speculator; (Epistula I Petri 4, 15)

  • Haec enim vobis, cum adsint et abundent, non vacuos nec sine fructu vos constituunt in Domini nostri Iesu Christi cognitionem; (Epistula II Petri 1, 8)

  • cui enim non praesto sunt haec, caecus est et nihil procul cernens, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum. (Epistula II Petri 1, 9)

  • Quapropter, fratres, magis satagite, ut firmam vestram vocationem et electionem faciatis. Haec enim facientes non offendetis aliquando; (Epistula II Petri 1, 10)

  • sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi. (Epistula II Petri 1, 11)

  • Non enim captiosas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et adventum, sed speculatores facti illius magnitudinis. (Epistula II Petri 1, 16)

  • Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce prolata ad eum huiuscemodi a magnifica gloria: “Filius meus, dilectus meus hic est, in quo ego mihi complacui”; (Epistula II Petri 1, 17)

  • non enim voluntate humana prolata est prophetia aliquando, sed a Spiritu Sancto ducti locuti sunt a Deo homines. (Epistula II Petri 1, 21)

  • Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium reservatos: (Epistula II Petri 2, 4)

  • aspectu enim et auditu iustus habitans apud eos, de die in diem animam iustam iniquis operibus cruciabat. (Epistula II Petri 2, 8)

  • Superba enim vanitatis loquentes pelliciunt in concupiscentiis carnis luxuriis illos, qui paululum effugiunt eos, qui in errore conversantur, (Epistula II Petri 2, 18)

  • libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionis; a quo enim quis superatus est, huius servus est. (Epistula II Petri 2, 19)


“Se quiser me encontrar, vá visitar Jesus Sacramentado; eu também estou sempre lá.” São Padre Pio de Pietrelcina