pronađen 2327 Rezultati za: Eos
et, cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, praecipientes custodi, ut caute custodiret eos; (Actus Apostolorum 16, 23)
qui cum tale praeceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno. (Actus Apostolorum 16, 24)
Media autem nocte, Paulus et Silas orantes laudabant Deum, et audiebant eos, qui in custodia erant; (Actus Apostolorum 16, 25)
et producens eos foras ait: “Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam?”. (Actus Apostolorum 16, 30)
Et tollens eos in illa hora noctis lavit eos a plagis, et baptizatus est ipse et omnes eius continuo; (Actus Apostolorum 16, 33)
cumque perduxisset eos in domum, apposuit mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo. (Actus Apostolorum 16, 34)
et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant, ut egrederentur urbem. (Actus Apostolorum 16, 39)
Exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et, visis fratribus, consolati sunt eos et profecti sunt. (Actus Apostolorum 16, 40)
Secundum consuetudinem autem suam Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis (Actus Apostolorum 17, 2)
Zelantes autem Iudaei assumentesque de foro viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem; et assistentes domui Iasonis quaerebant eos producere in populum. (Actus Apostolorum 17, 5)
Et cum non invenissent eos, trahebant Iasonem et quosdam fratres ad politarchas clamantes: “Qui orbem concitaverunt, isti et huc venerunt, (Actus Apostolorum 17, 6)
et accepto satis ab Iasone et a ceteris, dimiserunt eos. (Actus Apostolorum 17, 9)