pronađen 79 Rezultati za: Esau

  • Reversique sunt nuntii ad Iacob dicentes: “Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris”. (Liber Genesis 32, 7)

  • dicens: “Si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam, alia turma, quae reliqua est, salvabitur”. (Liber Genesis 32, 9)

  • Erue me de manu fratris mei, de manu Esau, quia valde eum timeo; ne forte veniens percutiat matrem cum filiis. (Liber Genesis 32, 12)

  • Mansit ibi nocte illa et sumpsit de his, quae habebat, munera Esau fratri suo: (Liber Genesis 32, 14)

  • Et praecepit priori dicens: “Si obvium habueris Esau fratrem meum, et interrogaverit te: "Cuius es?" et "Quo vadis?" et "Cuius sunt ista, quae sequeris?", (Liber Genesis 32, 18)

  • respondebis: Servi tui Iacob; munera misit domino meo Esau. Ipse quoque post nos venit”. (Liber Genesis 32, 19)

  • Similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis, qui sequebantur greges, dicens: “Iisdem verbis loquimini ad Esau, cum inveneritis eum, (Liber Genesis 32, 20)

  • Elevans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros; divisitque filios Liae et Rachel ambarumque famularum. (Liber Genesis 33, 1)

  • Currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum; stringensque collum eius osculatus est eum, et fleverunt. (Liber Genesis 33, 4)

  • Respondit Esau: “Oro te, ut de populo, qui mecum est, saltem socii remaneant viae tuae”. “Non est, inquit, necesse; hoc uno indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu domini mei”. (Liber Genesis 33, 15)

  • Reversus est itaque illo die Esau itinere suo in Seir. (Liber Genesis 33, 16)

  • Locutus est Deus ad Iacob: “Surge et ascende Bethel et habita ibi; facque altare Deo, qui apparuit tibi, quando fugiebas Esau fratrem tuum”. (Liber Genesis 35, 1)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina