pronađen 33 Rezultati za: Extendit
Qui sedet super gyrum terrae, et habitatores eius sunt quasi locustae; qui extendit sicut velum caelos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum; (Liber Isaiae 40, 22)
Artifex lignarius extendit normam, describit illud stilo, operatur illud scalpellis et circino describit illud quasi imaginem viri, quasi speciosum hominem, qui resideat in domo. (Liber Isaiae 44, 13)
Qui fecit terram in fortitudine sua, firmavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos. (Liber Ieremiae 10, 12)
Qui fecit terram in fortitudine sua, praeparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos; (Liber Ieremiae 51, 15)
et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem, qui erat inter cherubim, et sumpsit et dedit in manus eius, qui indutus erat lineis; qui accipiens egressus est. (Prophetia Ezechielis 10, 7)
Et fuit aquila altera grandis, magnis alis multisque plumis; et ecce vinea ista, quasi mittens radices suas ad eam, palmites suos extendit ad illam, ut irrigaret eam abundantius quam areolae, in quibus erat plantata. (Prophetia Ezechielis 17, 7)
Oraculum. Verbum Domini super Israel et super Iudam. Oraculum Domini, qui extendit caelum et fundat terram et fingit spiritum hominis in eo: (Prophetia Zachariae 12, 1)
Tunc ait homini: “Extende manum tuam”. Et extendit, et restituta est sana sicut altera. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 13)
Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitate cordis eorum, dicit homini: “Extende manum”. Et extendit, et restituta est manus eius. (Evangelium secundum Marcum 3, 5)