pronađen 199 Rezultati za: Facere
eum constitues super te regem, quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus. (Liber Deuteronomii 17, 15)
reddent ei, sicut fratri suo facere cogitavit, et auferes malum de medio tui, (Liber Deuteronomii 19, 19)
ut audientes ceteri timorem habeant et nequaquam ultra talia audeant facere in medio tui. (Liber Deuteronomii 19, 20)
ne forte doceant vos facere cunctas abominationes, quas ipsi operati sunt diis suis, et peccetis in Dominum Deum vestrum. (Liber Deuteronomii 20, 18)
volueritque substantiam inter filios suos dividere, non poterit filium dilectae facere primogenitum et praeferre filio odiosae, (Liber Deuteronomii 21, 16)
Neque trans mare positum, ut causeris et dicas: “Quis nobis transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod praeceptum est?”. (Liber Deuteronomii 30, 13)
Et dixit ad eos: “Ponite corda vestra in omnia verba, quae ego testificor vobis hodie, ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa verba legis huius; (Liber Deuteronomii 32, 46)
Perrexeruntque ad Iosue, qui tunc morabatur in castris Galgalae, et dixerunt ei atque omni simul Israeli: “De terra longinqua venimus pactum vobiscum facere cupientes”. Responderuntque viri Israel ad Hevaeos atque dixerunt: (Liber Iosue 9, 6)
Addiderunt autem filii Israel facere malum in conspectu Domini, qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab, quia fecerunt malum in conspectu Domini. (Liber Iudicum 3, 12)
Addideruntque filii Israel facere malum in conspectu Domini post mortem Aod, (Liber Iudicum 4, 1)
Assumptis igitur Gedeon decem viris de servis suis, fecit, sicut praeceperat Dominus; timens autem domum patris sui et homines illius civitatis per diem facere noluit, sed omnia nocte complevit. (Liber Iudicum 6, 27)
et dixit ad eos: “Quod me facere videritis, hoc facite; ingrediar extremam partem castrorum, et, quod fecero, sectamini. (Liber Iudicum 7, 17)