pronađen 923 Rezultati za: Filius Dei Evangelium:
Ita et Dominus ordinavit his, qui evangelium annuntiant, de evangelio vivere. (Epistula I ad Corinthios 9, 14)
Quae est ergo merces mea? Ut evangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium, ut non abutar potestate mea in evangelio. (Epistula I ad Corinthios 9, 18)
Omnia autem facio propter evangelium, ut comparticeps eius efficiar. (Epistula I ad Corinthios 9, 23)
Notum autem vobis facio, fratres, evangelium, quod evangelizavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, (Epistula I ad Corinthios 15, 1)
Cum autem subiecta fuerint illi omnia, tunc ipse Filius subiectus erit illi, qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. (Epistula I ad Corinthios 15, 28)
Dei enim Filius Iesus Christus, qui in vobis per nos praedicatus est, per me et Silvanum et Timotheum, non fuit “Est” et “Non”, sed “Est” in illo fuit. (Epistula II ad Corinthios 1, 19)
Cum venissem autem Troadem ob evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, (Epistula II ad Corinthios 2, 12)
Quod si etiam velatum est evangelium nostrum, in his, qui pereunt, est velatum; (Epistula II ad Corinthios 4, 3)
per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia confessionis vestrae in evangelium Christi et simplicitate communionis in illos et in omnes, (Epistula II ad Corinthios 9, 13)
Nam si is qui venit, alium Christum praedicat, quem non praedicavimus, aut alium Spiritum accipitis, quem non accepistis, aut aliud evangelium, quod non recepistis, recte pateremini. (Epistula II ad Corinthios 11, 4)
Aut numquid peccatum feci meipsum humilians, ut vos exaltemini, quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis? (Epistula II ad Corinthios 11, 7)
Miror quod tam cito transferimini ab eo, qui vos vocavit in gratia Christi, in aliud evangelium; (Epistula ad Galatas 1, 6)