pronađen 80 Rezultati za: Foedus

  • Dixitque Dominus ad Moysen: “Scribe tibi verba haec, quibus et tecum et cum Israel pepigi foedus”. (Liber Exodus 34, 27)

  • Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israel; foedus sempiternum. (Liber Leviticus 24, 8)

  • Dominus Deus noster pepigit nobiscum foedus in Horeb. (Liber Deuteronomii 5, 2)

  • tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis cum eis foedus nec misereberis earum (Liber Deuteronomii 7, 2)

  • Sin autem foedus inire noluerit et coeperit contra te bellum, oppugnabis eam. (Liber Deuteronomii 20, 12)

  • Haec sunt verba foederis, quod praecepit Dominus Moysi, ut feriret cum filiis Israel in terra Moab, praeter illud foedus, quod cum eis pepigit in Horeb. (Liber Deuteronomii 28, 69)

  • Nec vobis solis ego hoc foedus ferio et haec iuramenta confirmo, (Liber Deuteronomii 29, 13)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: “Ecce tu dormies cum patribus tuis, et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos terrae, ad quam ingredietur; ibi derelinquet me et irritum faciet foedus, quod pepigi cum eo. (Liber Deuteronomii 31, 16)

  • “Ne forte in medio nostri habitetis, et non possimus foedus inire vobiscum”. (Liber Iosue 9, 7)

  • Dixeruntque nobis seniores et omnes habitatores terrae nostrae: “Tollite in manibus cibaria in viam et occurrite eis ac dicite: Servi vestri sumus; foedus inite nobiscum”. (Liber Iosue 9, 11)

  • Non fuit civitas, quae foedus iniret cum filiis Israel, praeter Hevaeum, qui habitabat in Gabaon: omnes bellando cepit. (Liber Iosue 11, 19)

  • Percussit igitur Iosue in die illo foedus populo et proposuit ei praecepta atque iudicia in Sichem. (Liber Iosue 24, 25)


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina