pronađen 32 Rezultati za: Geth

  • Viro et mulieri non parcebat David nec adducebat in Geth dicens: “Ne forte loquantur adversum nos: “Haec fecit David””. Et hoc erat decretum illi omnibus diebus, quibus habitavit in regione Philisthinorum. (Liber I Samuelis 27, 11)

  • Nolite annuntiare in Geth neque annuntietis in compitis Ascalonis, ne forte laetentur filiae Philisthim, ne exsultent filiae incircumcisorum. (Liber II Samuelis 1, 20)

  • Factum est autem post haec, percussit David Philisthim et humiliavit eos; et tulit David Geth et urbes eius de manu Philisthim. (Liber II Samuelis 8, 1)

  • Et universi servi eius transierunt iuxta eum; et omnes Cherethi et Phelethi et omnes Getthaei, sescenti viri, qui secuti eum fuerant de Geth, transierunt coram rege. (Liber II Samuelis 15, 18)

  • Et divisit David populum in tres partes: tertiam partem sub manu Ioab et tertiam sub manu Abisai filii Sarviae fratris Ioab et tertiam in manu Ethai, qui erat de Geth. Dixitque rex ad populum: “Egrediar et ego vobiscum”. (Liber II Samuelis 18, 2)

  • Et adhuc fuit bellum in Geth, in quo vir excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est viginti et quattuor, et is quoque erat de origine Rapha, (Liber II Samuelis 21, 20)

  • Hi quattuor erant de genere Rapha ex Geth et ceciderunt per manum David et servorum eius. (Liber II Samuelis 21, 22)

  • Factum est autem post annos tres, ut fugerent duo servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth; nuntiatumque est Semei quod servi eius essent in Geth. (Liber I Regum 2, 39)

  • Et surrexit Semei et stravit asinum suum ivitque in Geth ad Achis ad requirendos servos suos et adduxit eos de Geth. (Liber I Regum 2, 40)

  • Nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de Ierusalem et redisset. (Liber I Regum 2, 41)

  • Tunc ascendit Hazael rex Syriae et pugnabat contra Geth; cepitque eam et direxit faciem suam, ut ascenderet in Ierusalem. (Liber II Regum 12, 18)

  • et huius filius Zabad et huius filius Suthala et huius filius Ezer et Elad. Occiderunt autem eos viri Geth indigenae, quia descenderant, ut invaderent possessiones eorum. (Liber I Paralipomenon 7, 21)


“Caminhe sempre e somente no bem e dê, cada dia, um passo à frente na linha vertical, de baixo para cima.” São Padre Pio de Pietrelcina