pronađen 180 Rezultati za: Gladio
vasa gloriae eius captiva abducta sunt, trucidati sunt parvuli eius in plateis eius, iuvenes eius in gladio inimicorum. (Liber I Maccabaeorum 2, 9)
Et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigas et succinxit se arma bellica sua et proelia constituit protegens castra gladio. (Liber I Maccabaeorum 3, 3)
Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gazeron et usque in campos Idumaeae et Azoti et Iamniae; et ceciderunt ex illis usque ad tria milia virorum. (Liber I Maccabaeorum 4, 15)
deice illos gladio diligentium te, et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum, in hymnis”. (Liber I Maccabaeorum 4, 33)
fac vindictam in homine isto et exercitu eius, et cadant in gladio. Memento blasphemias eorum et ne dederis eis mansionem”. (Liber I Maccabaeorum 7, 38)
Et exierunt de omnibus castellis Iudaeae in circuitu et ventilabant eos et conversi sunt ad eos; et ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis nec unus. (Liber I Maccabaeorum 7, 46)
Et fuerunt, qui ceciderunt gladio cum his qui succensi sunt, fere octo milia virorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 85)
Ut autem intravit Ptolemaidam Ionathas, clauserunt portas Ptolemenses et comprehenderunt eum; et omnes, qui cum eo intraverant, gladio interfecerunt. (Liber I Maccabaeorum 12, 48)
venit adversus interfectores fratrum et portum quidem noctu succendit, scaphas exussit, eos autem, qui illuc refugerant, gladio peremit. (Liber II Maccabaeorum 12, 6)
Est qui temere loquitur et quasi gladio pungit, lingua autem sapientium sanitas est. (Liber Proverbiorum 12, 18)
Viri tui gladio cadent, et fortes tui in proelio, (Liber Isaiae 3, 25)
Omnis, qui inventus fuerit, occidetur, et omnis, qui captus fuerit, cadet in gladio; (Liber Isaiae 13, 15)