pronađen 122 Rezultati za: Ideo
Ideo adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit eis viam aequitatis. (Liber Ecclesiasticus 18, 11)
Ideo stabilita sunt bona illius in Domino, et eleemosynas illius enarrabit omnis ecclesia sanctorum. (Liber Ecclesiasticus 31, 11)
Nequius oculo quid creatum est? Ideo ab omni facie lacrimatur. (Liber Ecclesiasticus 31, 15)
Ideo iure iurando statuit illi benedici gentes in semine eius, crescere illum quasi terrae cumulum (Liber Ecclesiasticus 44, 22)
Ideo statuit illi testamentum pacis, principem sanctorum et gentis suae, ut sit illi et semini eius sacerdotii dignitas in aeternum. (Liber Ecclesiasticus 45, 30)
Ideo et ipsi duo liberati sunt a numero sescentorum milium peditum, ut inducerent illos in hereditatem, in terram, quae manat lac et mel. (Liber Ecclesiasticus 46, 10)
Ideo exarsit furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum et percussit eum, et conturbati sunt montes; et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta. (Liber Isaiae 5, 25)
Ideo supellectiles colligunt, copias divitiarum suas trans torrentem Salicum ducunt. (Liber Isaiae 15, 7)
Ideo venter meus super Moab quasi cithara fremit, et viscera mea super Cirhareseth. (Liber Isaiae 16, 11)
Concepimus et parturivimus, quasi peperimus ventum. Salutes non fecimus in terra, ideo non nati sunt habitatores terrae. (Liber Isaiae 26, 18)
ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo: peribit sapientia sapientium eius, et prudentia prudentium eius abscondetur”. (Liber Isaiae 29, 14)
Aegyptus enim frustra et vane auxiliabitur; ideo vocavi Rahab otiosam. (Liber Isaiae 30, 7)