pronađen 18 Rezultati za: Iephte

  • Revertenti autem Iephte in Maspha domum suam occurrit unigenita filia cum tympanis et choris: non enim habebat alios liberos. (Liber Iudicum 11, 34)

  • ut post anni circulum conveniant in unum filiae Israel et plangant filiam Iephte Galaaditae diebus quattuor. (Liber Iudicum 11, 40)

  • Ecce autem convocatus vir Ephraim transiit contra aqui lonem, et dixerunt ad Iephte: “Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon vocare nos noluisti, ut pergeremus tecum? Igitur incendemus domum tuam super te”. (Liber Iudicum 12, 1)

  • Iudicavitque Iephte Galaadites Israel sex annis et mortuus est ac sepultus in civitate sua in Galaad. (Liber Iudicum 12, 7)

  • Et misit Dominus Ierobbaal et Barac et Iephte et Samuel et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum; et habitastis confidenter. (Liber I Samuelis 12, 11)

  • Et quid adhuc dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Iephte, David et Samuel atque prophetis, (Epistula ad Hebraeos 11, 32)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina