pronađen 57 Rezultati za: Ieremias

  • Et dixit Ieremias: “Factum est verbum Domini ad me dicens: (Liber Ieremiae 32, 6)

  • Et locutus est Ieremias propheta ad Sedeciam regem Iudae universa verba haec in Ierusalem; (Liber Ieremiae 34, 6)

  • Domui autem Rechabitarum dixit Ieremias: “Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Pro eo quod oboedistis praecepto Ionadab patris vestri et custodistis omnia mandata eius et fecistis universa, quae praecepit vobis, (Liber Ieremiae 35, 18)

  • Vocavit ergo Ieremias Baruch filium Neriae; et scripsit Baruch ex ore Ieremiae omnes sermones Domini, quos locutus est ad eum, in volumine libri. (Liber Ieremiae 36, 4)

  • Et praecepit Ieremias Baruch dicens: “Ego impeditus sum nec valeo ingredi domum Domini. (Liber Ieremiae 36, 5)

  • Et fecit Baruch filius Neriae iuxta omnia, quae praeceperat ei Ieremias propheta, legens ex volumine sermones Domini in domo Domini. (Liber Ieremiae 36, 8)

  • Et dixerunt principes ad Baruch: “Vade et abscondere, tu et Ieremias, et nemo sciat, ubi sitis”. (Liber Ieremiae 36, 19)

  • Ieremias autem tulit volumen aliud et dedit illud Baruch filio Neriae scribae; qui scripsit in eo ex ore Ieremiae omnes sermones libri, quem combusserat Ioachim rex Iudae igni; et insuper additi sunt multi sermones similes illis. (Liber Ieremiae 36, 32)

  • Ieremias autem libere ambulabat in medio populi; non enim miserant eum in custodiam carceris. (Liber Ieremiae 37, 4)

  • egressus est Ieremias de Ierusalem, ut iret in terram Beniamin et divideret ibi possessionem in conspectu populi. (Liber Ieremiae 37, 12)

  • Et respondit Ieremias: “Falsum est! Non fugio ad Chaldaeos”. Et non audivit eum; sed comprehendit Ierias Ieremiam et adduxit eum ad principes. (Liber Ieremiae 37, 14)

  • Itaque ingressus est Ieremias in domum laci fornice tectam; et sedit ibi Ieremias diebus multis. (Liber Ieremiae 37, 16)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina