pronađen 31 Rezultati za: Iezrahel

  • Postea autem factum est hoc. Vinea erat Naboth Iez rahelitae, quae erat in Iezrahel iuxta palatium Achab regis Samariae. (Liber I Regum 21, 1)

  • Sed et de Iezabel locutus est Dominus dicens: Canes comedent Iezabel in agro Iezrahel. (Liber I Regum 21, 23)

  • Qui reversus est, ut curaretur in Iezrahel de vulneribus, quibus vulneraverant eum Syri in Rama proeliantem contra Hazael regem Syriae. Porro Ochozias filius Ioram rex Iudae descendit invisere Ioram filium Achab in Iezrahel, quia aegrotabat. (Liber II Regum 8, 29)

  • Iezabel quoque comedent canes in agro Iezrahel, nec erit qui sepeliat eam”. Aperuitque ostium et fugit. (Liber II Regum 9, 10)

  • et reversus fuerat, ut curaretur in Iezrahel propter vulnera, quia percusserant eum Syri proeliantem contra Hazael regem Syriae. Dixitque Iehu: “Si placet vobis, nemo egrediatur profugus de civitate, ne vadat et nuntiet in Iezrahel”. (Liber II Regum 9, 15)

  • Et ascendit et profectus est in Iezrahel; Ioram enim aegrotabat ibi, et Ochozias rex Iudae descenderat ad visitandum Ioram. (Liber II Regum 9, 16)

  • Igitur speculator, qui stabat super turrim Iezrahel, vidit globum Iehu venientis et ait: “Video ego globum”. Dixitque Ioram: “Tolle equitem et mitte in occursum eorum, et dicat vadens: “Rectene sunt omnia?””. (Liber II Regum 9, 17)

  • Venit Iehu Iezrahel. Porro Iezabel, introitu eius audito, depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum et respexit per fenestram 31 ingredientem Iehu per portam et ait: “Numquid pax esse potest Zamri, qui interfecit dominum suum?”. (Liber II Regum 9, 30)

  • Reversique nuntiaverunt ei. Et ait Iehu: “Sermo Domini est, quem locutus est per servum suum Eliam Thesbiten dicens: In agro Iezrahel comedent canes carnes Iezabel; (Liber II Regum 9, 36)

  • et erit cadaver Iezabel sicut stercus super faciem terrae in agro Iezrahel, ita ut non dicatur: “Haeccine est illa Iezabel””. (Liber II Regum 9, 37)

  • Rescripsit autem eis litteras secundo dicens: “Si mei estis et oboeditis mihi, tollite capita virorum filiorum domini vestri et venite ad me hac eadem hora cras in Iezrahel”. Porro filii regis, septuaginta viri, apud optimates civitatis nutriebantur. (Liber II Regum 10, 6)

  • Cumque venissent litterae ad eos, tulerunt filios regis et occiderunt septuaginta viros et posuerunt capita eorum in cophinis et miserunt ad eum in Iezrahel. (Liber II Regum 10, 7)


“Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade. Ele nos dará sempre mais do que merecemos.” São Padre Pio de Pietrelcina