pronađen 495 Rezultati za: Ignis caeli

  • Nubes quippe Domini incubabat per diem habitaculo, et ignis in nocte, ante oculos universae domus Israel per cunctas mansiones suas. (Liber Exodus 40, 38)

  • dividetque offerens membra, caput et adipem, et sacerdos imponet ea super ligna, quibus subest ignis in altari. (Liber Leviticus 1, 12)

  • “Praecipe Aaron et filiis eius: Haec est lex holocausti: cremabitur in foco altaris tota nocte usque mane; ignis altaris in eo ardebit. (Liber Leviticus 6, 2)

  • Vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis super verecunda sua; tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponet iuxta altare. (Liber Leviticus 6, 3)

  • Ignis autem in altari semper ardebit, non exstinguetur, quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et, imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum. (Liber Leviticus 6, 5)

  • Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari. (Liber Leviticus 6, 6)

  • quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet. (Liber Leviticus 7, 17)

  • quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet". (Liber Leviticus 8, 32)

  • et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes, qui erant super altare. Quod cum vidissent turbae, exultaverunt ruentes in facies suas. (Liber Leviticus 9, 24)

  • Egressusque ignis a Domino devoravit eos, et mortui sunt coram Domino. (Liber Leviticus 10, 2)

  • Vel si alicuius cutem ignis exusserit, et locus exustionis subrufam sive albam habuerit maculam, (Liber Leviticus 13, 24)

  • Igitur die, qua erectum est habitaculum, operuit nubes habitaculum, tabernaculum testimonii; a vespere autem super habitaculum erat quasi species ignis usque mane. (Liber Numeri 9, 15)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina