pronađen 27 Rezultati za: Imaginem

  • Cui ergo similem facitis Deum? Aut quam imaginem ponitis ei? (Liber Isaiae 40, 18)

  • Artifex lignarius extendit normam, describit illud stilo, operatur illud scalpellis et circino describit illud quasi imaginem viri, quasi speciosum hominem, qui resideat in domo. (Liber Isaiae 44, 13)

  • “Ostendite mihi denarium. Cuius habet imaginem et inscriptionem?”. (Evangelium secundum Lucam 20, 24)

  • et sicut portavimus imaginem terreni, portabimus et imaginem caelestis. (Epistula I ad Corinthios 15, 49)

  • Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in clarita tem tamquam a Domini Spiritu. (Epistula II ad Corinthios 3, 18)

  • et induistis novum, eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius, qui creavit eum, (Epistula ad Colossenses 3, 10)

  • Umbram enim habens lex bonorum futurorum, non ip sam imaginem rerum, per singulos annos iisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere. (Epistula ad Hebraeos 10, 1)

  • Et seducit habitantes terram propter signa, quae data sunt illi facere in conspectu bestiae, dicens habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiae, quae habet plagam gladii et vixit. (Apocalypsis Ioannis 13, 14)

  • Et datum est illi, ut daret spiritum imagini bestiae, ut et loquatur imago bestiae; et faciat, ut quicumque non adoraverint imaginem bestiae, occidantur. (Apocalypsis Ioannis 13, 15)

  • Et alius angelus tertius secutus est illos dicens voce magna: “Si quis adoraverit bestiam et imaginem eius et acceperit characterem in fronte sua aut in manu sua, (Apocalypsis Ioannis 14, 9)

  • Et fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendit, nec habent requiem die ac nocte, qui adoraverunt bestiam et imaginem eius, et si quis acceperit characterem nominis eius”. (Apocalypsis Ioannis 14, 11)

  • Et vidi tamquam mare vitreum mixtum igne; et eos, qui vicerunt bestiam et imaginem illius et numerum nominis eius, stantes supra mare vitreum, habentes citharas Dei. (Apocalypsis Ioannis 15, 2)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina