pronađen 84 Rezultati za: Iratus

  • “Quare ingressus es ad concubinam patris mei?”. Qui iratus nimis propter verba Isbaal ait: “Numquid caput canis ego sum de Iuda? Hodie facio misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos eius et non tradidi te in manu David. Et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie. (Liber II Samuelis 3, 8)

  • Iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis dixit ad Nathan: “Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir, qui fecit hoc; (Liber II Samuelis 12, 5)

  • Cum autem audisset rex David omnia haec, iratus est valde; et noluit contristare spiritum Amnon filii sui, quoniam diligebat eum, quia primogenitus erat ei. (Liber II Samuelis 13, 21)

  • Commota est et contremuit terra; fundamenta caelorum concussa sunt et conquassata, quoniam iratus est. (Liber II Samuelis 22, 8)

  • Quod si peccaverint tibi — non est enim homo qui non peccet — et iratus tradideris eos inimicis suis, et captivi ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope (Liber I Regum 8, 46)

  • Igitur iratus est Dominus Salomoni, quod aversa esset mens eius a Domino, Deo Israel, qui apparuerat ei bis (Liber I Regum 11, 9)

  • Iratus Naaman recedebat dicens: “Putabam quod egrederetur ad me et stans invocaret nomen Domini Dei sui et tangeret manu sua locum leprae et curaret me. (Liber II Regum 5, 11)

  • iratus est contra eum vir Dei et ait: “Si percussisses quinquies aut sexies, percussisses Syriam usque ad consummationem; nunc autem tribus vicibus percuties eam”. (Liber II Regum 13, 19)

  • Verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni, quo iratus est furor eius contra Iudam propter omnes irritationes, quibus provocaverat eum Manasses. (Liber II Regum 23, 26)

  • Iratus est itaque Dominus contra Ozam et percussit eum, eo quod contigisset arcam; et mortuus est ibi coram Deo. (Liber I Paralipomenon 13, 10)

  • Si autem peccaverint tibi — neque enim est homo, qui non peccet — et iratus fueris eis et tradideris hostibus, et captivos duxerint eos in terram longinquam vel propinquam, (Liber II Paralipomenon 6, 36)

  • Quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam, qui diceret ei: “Cur adorasti deos, qui non liberaverunt populum suum de manu tua?”. (Liber II Paralipomenon 25, 15)


“O homem sem Deus é um ser mutilado”. São Padre Pio de Pietrelcina