pronađen 334 Rezultati za: Jacob de Iacob
Filii autem Ioseph, qui nati sunt ei in terra Aegypti, animae duae. Omnes animae domus Iacob, quae ingressae sunt in Aegyptum, fuere septuaginta. (Liber Genesis 46, 27)
Et vixit Iacob in terra Aegypti decem et septem annis; factique sunt omnes dies vitae illius centum quadraginta septem annorum. (Liber Genesis 47, 28)
Benedixitque Iacob Ioseph et ait: “Deus, in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac, Deus, qui pascit me ab adulescentia mea usque in praesentem diem, (Liber Genesis 48, 15)
Vocavit autem Iacob filios suos et ait eis: “Congrega mini, ut annuntiem, quae ventura sunt vobis in diebus novissimis. (Liber Genesis 49, 1)
Congregamini et audite, filii Iacob, audite Israel patrem vestrum! (Liber Genesis 49, 2)
Maledictus furor eorum, quia pertinax, et indignatio eorum, quia dura! Dividam eos in Iacob et dispergam eos in Israel. (Liber Genesis 49, 7)
Et confractus est arcus eorum, et dissoluti sunt nervi brachiorum eorum per manus Potentis Iacob, per nomen Pastoris, Lapidis Israel. (Liber Genesis 49, 24)
Fecerunt ergo filii Iacob, sicut praeceperat eis; (Liber Genesis 50, 12)
Quibus transactis, locutus est fratribus suis: “Post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere vos faciet de terra ista ad terram, quam iuravit Abraham, Isaac et Iacob”. (Liber Genesis 50, 24)
Haec sunt nomina filiorum Is rael, qui ingressi sunt Aegyp tum cum Iacob; singuli cum domibus suis introierunt: (Liber Exodus 1, 1)
Erant igitur omnes animae eorum, qui egressi sunt de femore Iacob, septuaginta; Ioseph autem in Aegypto erat. (Liber Exodus 1, 5)
Et audivit gemitum eorum ac recordatus est foederis, quod pepigit cum Abraham, Isaac et Iacob; (Liber Exodus 2, 24)