pronađen 178 Rezultati za: Legem

  • Surrexerunt autem quidam de haeresi pharisaeorum, qui crediderant, dicentes: “Oportet circumcidere eos, praecipere quoque servare legem Moysis!”. (Actus Apostolorum 15, 5)

  • dicentes: “Contra legem hic persuadet hominibus colere Deum”. (Actus Apostolorum 18, 13)

  • his assumptis, sanctifica te cum illis et impende pro illis, ut radant capita, et scient omnes quia, quae de te audierunt, nihil sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem. (Actus Apostolorum 21, 24)

  • clamantes: “Viri Israelitae, adiuvate! Hic est homo, qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens, insuper et Graecos induxit in templum et polluit sanctum locum istum”. (Actus Apostolorum 21, 28)

  • Ananias autem quidam vir religiosus secundum legem, testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis, (Actus Apostolorum 22, 12)

  • Tunc Paulus ad eum dixit: “Percutiet te Deus, paries dealbate! Et tu sedes iudicans me secundum legem et contra legem iubes me percuti?”. (Actus Apostolorum 23, 3)

  • Confiteor autem hoc tibi, quod secundum viam, quam dicunt haeresim, sic deservio patrio Deo credens omnibus, quae secundum Legem sunt et in Prophetis scripta, (Actus Apostolorum 24, 14)

  • Paulo rationem reddente: “Neque in legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quidquam peccavi”. (Actus Apostolorum 25, 8)

  • Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege et peribunt; et, quicumque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur. (Epistula ad Romanos 2, 12)

  • Cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter, quae legis sunt, faciunt, eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex; (Epistula ad Romanos 2, 14)

  • et nosti Voluntatem et discernis potiora instructus per legem, (Epistula ad Romanos 2, 18)

  • Circumcisio quidem prodest, si legem observes; si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. (Epistula ad Romanos 2, 25)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina