pronađen 297 Rezultati za: Magna

  • et locutus est ad eos verba pacifica in dolo, et crediderunt ei. Et irruit super civitatem repente et percussit eam plaga magna et perdidit populum multum ex Israel. (Liber I Maccabaeorum 1, 30)

  • Et facta est ira magna super Israel valde. (Liber I Maccabaeorum 1, 64)

  • Et respondit Matthathias et dixit magna voce: “Etsi omnes gentes, quae in domo regni sunt, regi oboediunt, ut discedat unusquisque ab officio patrum suorum, et consentiunt mandatis eius, (Liber I Maccabaeorum 2, 19)

  • Et exclamavit Matthathias voce magna in civitate dicens: “Omnis, qui zelum habet legis statuens testamentum, exeat post me”. (Liber I Maccabaeorum 2, 27)

  • Et tubis bucinaverunt et clamaverunt voce magna. (Liber I Maccabaeorum 3, 54)

  • Et facta est salus magna in Israel in die illa. (Liber I Maccabaeorum 4, 25)

  • Et facta est laetitia in populo magna valde, et aversum est opprobrium gentium. (Liber I Maccabaeorum 4, 58)

  • Et bellabat Iudas adversus filios Esau in Idumaea, in Acrabattane, quia circumsedebant Israel; et percussit eos plaga magna, compressit eos et cepit spolia eorum. (Liber I Maccabaeorum 5, 3)

  • Ut audivit autem Iudas et populus sermones istos, convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis. (Liber I Maccabaeorum 5, 16)

  • Et assumpsit eos, qui erant de Galilaea et in Arbattis, cum uxoribus et natis et omnibus, quae erant illis, et adduxit in Iudaeam cum laetitia magna. (Liber I Maccabaeorum 5, 23)

  • Et cognoverunt castra Timothei quia Maccabaeus est, et refugerunt a facie eius; et percussit eos plaga magna, et ceciderunt ex eis in die illa fere octo milia virorum. (Liber I Maccabaeorum 5, 34)

  • Et venerunt usque Ephron. Et haec civitas magna in via, munita valde; non erat declinare ab ea dextera vel sinistra, sed per mediam iter erat. (Liber I Maccabaeorum 5, 46)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina