pronađen 314 Rezultati za: Malum
Et fecit malum coram Domino iuxta omnia, quae fecerant patres eius. (Liber II Regum 23, 37)
Et fecit malum coram Domino iuxta omnia, quae fecerat pater eius. (Liber II Regum 24, 9)
Et fecit malum coram Domino iuxta omnia, quae fecerat Ioachim; (Liber II Regum 24, 19)
Dixitque David ad Deum: “Nonne ego sum, qui iussi, ut numeraretur populus? Ego qui peccavi, ego qui malum feci; iste grex quid commeruit? Domine Deus meus, vertatur, obsecro, manus tua in me et in domum patris mei; populus autem tuus non percutiatur”. (Liber I Paralipomenon 21, 17)
Fecit autem malum et non praeparavit cor suum, ut quaereret Dominum. (Liber II Paralipomenon 12, 14)
Et ait rex Israel ad Iosaphat: “Adhuc est vir unus, a quo possumus quaerere Domini voluntatem; sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum sed malum omni tempore: est autem Michaeas filius Iemla”. Dixitque Iosaphat: “Ne loquaris, rex, hoc modo”. (Liber II Paralipomenon 18, 7)
Ambulavitque in viis regum Israel, sicut egerat domus Achab; filia quippe Achab erat uxor eius. Et fecit malum in conspectu Domini. (Liber II Paralipomenon 21, 6)
Fecit igitur malum in conspectu Domini sicut domus Achab; ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui in interitum eius. (Liber II Paralipomenon 22, 4)
Dixisti: “Percussi Edom!”. Et idcirco erigitur cor tuum in superbiam. Sede in domo tua! Cur malum adversum te provocas, ut cadas et tu et Iuda tecum?”. (Liber II Paralipomenon 25, 19)
Peccaverunt patres nostri et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri derelinquentes eum; averterunt facies suas a tabernaculo Domini et praebuerunt dorsum. (Liber II Paralipomenon 29, 6)
Fecit autem malum coram Domino iuxta abominationes gentium, quas expulit Dominus coram filiis Israel. (Liber II Paralipomenon 33, 2)
Igitur Manasses seduxit Iudam et habitatores Ierusalem, ut facerent malum super omnes gentes, quas subverterat Dominus a facie filiorum Israel. (Liber II Paralipomenon 33, 9)