pronađen 222 Rezultati za: Meae
Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum et sicut onus grave gravant me nimis. - (Liber Psalmorum 38, 5)
Putruerunt et corrupti sunt livores mei a facie insipientiae meae. (Liber Psalmorum 38, 6)
Ecce paucorum palmorum fecisti dies meos, et spatium vitae meae tamquam nihilum ante te. Etenim universa vanitas omnis homo constitutus est. (Liber Psalmorum 39, 6)
quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus; comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui videre. Multiplicatae sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me. (Liber Psalmorum 40, 13)
Sed et homo pacis meae, in quo speravi, qui edebat panem meum, levavit contra me calcaneum. (Liber Psalmorum 41, 10)
Fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi cotidie: “Ubi est Deus tuus?”. (Liber Psalmorum 42, 4)
In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum eius apud me est: oratio ad Deum vitae meae. (Liber Psalmorum 42, 9)
Et introibo ad altare Dei, ad Deum laetitiae exsultationis meae. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus. (Liber Psalmorum 43, 4)
Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meae cooperuit me (Liber Psalmorum 44, 16)
Quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, iumentorum mille in montibus. (Liber Psalmorum 50, 10)
Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae, et exsultabit lingua mea iustitiam tuam. (Liber Psalmorum 51, 16)
Ecce enim Deus adiuvat me, et Dominus susceptor est animae meae. (Liber Psalmorum 54, 6)