pronađen 67 Rezultati za: Medium

  • et confestim viri illi vincti, cum bracis suis et tiaris et calceamentis et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis; (Prophetia Danielis 3, 21)

  • et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem; et non tetigit eos omnino ignis neque contristavit nec quidquam molestiae intulit. (Prophetia Danielis 3, 50)

  • (24) Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit et surrexit propere; respondens ait optimatibus suis: “Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos?”. Qui respondentes dixerunt regi: “Vere, rex”. (Prophetia Danielis 3, 91)

  • Dixit autem Daniel: “Recte mentitus es in caput tuum; ecce enim angelus Dei, accepta sententia a Deo, scindet te medium”. (Prophetia Danielis 13, 55)

  • Dixit autem ei Daniel: “Recte mentitus es et tu in caput tuum; manet enim angelus Dei, gladium habens, ut secet te medium et interficiat vos”. (Prophetia Danielis 13, 59)

  • Et stabunt pedes eius in die illa super montem Olivarum, qui est contra Ierusalem ad orientem; et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et ad occidentem, praerupto grandi valde, et separabitur medium montis ad aquilonem et medium eius ad meridiem. (Prophetia Zachariae 14, 4)

  • Et erit: in die illa exibunt aquae vivae de Ierusalem, medium earum ad mare orientale, et medium earum ad mare occidentale: in aestate et in hieme erunt. (Prophetia Zachariae 14, 8)

  • Et ait homini habenti manum aridam: “Surge in medium”. (Evangelium secundum Marcum 3, 3)

  • Et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens: “Non respondes quidquam ad ea, quae isti testantur adversum te?”. (Evangelium secundum Marcum 14, 60)

  • Ipse autem transiens per medium illorum ibat. (Evangelium secundum Lucam 4, 30)

  • Et increpavit illi Iesus dicens: “Obmutesce et exi ab illo!”. Et cum proiecisset illum daemonium in medium, exiit ab illo nihilque illum nocuit. (Evangelium secundum Lucam 4, 35)

  • Et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum et per tegulas summiserunt illum cum lectulo in medium ante Iesum. (Evangelium secundum Lucam 5, 19)


“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina