pronađen 49 Rezultati za: Mensuram

  • pro panibus propositionis et farina oblationis et laganis azymorum et pro sartagine et ad torrendum et super omne pondus atque mensuram. (Liber I Paralipomenon 23, 29)

  • Porticum vero ante frontem, quae tendebatur in longum, iuxta mensuram latitudinis domus, cubitorum viginti; porro altitudo centum viginti cubitorum erat. Et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo. (Liber II Paralipomenon 3, 4)

  • Porro vastitas eius habebat mensuram palmi, et labium illius erat quasi labium calicis vel repandi lilii; capiebatque tria milia batos. (Liber II Paralipomenon 4, 5)

  • Et restauravit iuxta eum Ezer filius Iesua princeps Maspha mensuram alteram contra ascensum armentarii in angulo. (Liber Nehemiae 3, 19)

  • Post eum restauravit Baruch filius Zachai mensuram alteram ab angulo usque ad portam domus Eliasib sacerdotis magni. (Liber Nehemiae 3, 20)

  • Post eum restauravit Meremoth filius Uriae filii Aecos mensuram secundam a porta domus Eliasib usque ad extremitatem domus Eliasib. (Liber Nehemiae 3, 21)

  • Post eum restauravit Bennui filius Henadad mensuram alteram a domo Azariae usque ad angulum et flexuram. (Liber Nehemiae 3, 24)

  • Post eum restauraverunt Thecueni mensuram alteram a regione contra magnam turrim eminentem usque ad murum templi. (Liber Nehemiae 3, 27)

  • Post eum restauravit Hanania filius Selemiae et Hanun filius Seleph sextus mensuram alteram. Post eum restauravit Mosollam filius Barachiae contra cellam suam. (Liber Nehemiae 3, 30)

  • Et possidebunt illam onocrotalus et ericius, noctua et corvus habitabunt in ea; et extendet super eam mensuram solitudinis et perpendiculum desolationis. (Liber Isaiae 34, 11)

  • et cubicula eius, tria hinc et tria inde, et postes eius et vestibulum eius secundum mensuram portae prioris; quinquaginta cubitorum longitudo eius et latitudo viginti quinque cubitorum. (Prophetia Ezechielis 40, 21)

  • Et fenestrae vestibuli eius et sculpturae palmarum secundum mensuram portae, quae respiciebat ad orientem; et septem graduum erat ascensus eius, et vestibulum intrinsecus. (Prophetia Ezechielis 40, 22)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina