pronađen 1188 Rezultati za: Mihi
sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. (Epistula I ad Corinthios 10, 33)
Non potest dicere oculus manui: “Non es mihi necessaria!”; aut iterum caput pedibus: “Non estis mihi necessarii!”. (Epistula I ad Corinthios 12, 21)
Et si distribuero in cibos omnes facultates meas et si tradidero corpus meum, ut glorier, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. (Epistula I ad Corinthios 13, 3)
Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, qui loquitur, barbarus; et, qui loquitur, mihi barbarus. (Epistula I ad Corinthios 14, 11)
novissime autem omnium, tamquam abortivo, visus est et mihi. (Epistula I ad Corinthios 15, 8)
Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest? Si mortui non resurgunt, manducemus et bibamus, cras enim moriemur. (Epistula I ad Corinthios 15, 32)
ostium enim mihi apertum est magnum et efficax, et adversarii multi. (Epistula I ad Corinthios 16, 9)
Cum venissem autem Troadem ob evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, (Epistula II ad Corinthios 2, 12)
Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi; sicut dicit Deus: “Inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. (Epistula II ad Corinthios 6, 16)
et ero vobis in Patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens”. (Epistula II ad Corinthios 6, 18)
Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis; repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra. (Epistula II ad Corinthios 7, 4)
Nam de ministerio, quod fit in sanctos, superfluum est mihi scribere vobis; (Epistula II ad Corinthios 9, 1)