pronađen 358 Rezultati za: Milia

  • et de illo in Babilonia, in proelio quod eis adversus Galatas fuit, ut omnes ad rem venerunt, octo milia cum quattuor milibus Macedonum — Macedonibus haesitantibus, ipsi octo milia peremerunt centum viginti milia propter auxilium illis datum de caelo et beneficia plurima consecuti sunt C; (Liber II Maccabaeorum 8, 20)

  • Et facto sibi adiutore Omnipotente, interfecerunt super novem milia hostium, saucios autem et membris debilitatos maiorem partem exercitus Nicanoris reddiderunt, omnes vero fugere compulerunt. (Liber II Maccabaeorum 8, 24)

  • Et contendentes cum his, qui cum Timotheo et Bacchide erant, super viginti milia eorum interfecerunt et munitiones excelsas facile obtinuerunt; et plures praedas diviserunt, aequaliter seipsos participes cum debilitatis et orphanis et viduis, sed et senioribus facientes. (Liber II Maccabaeorum 8, 30)

  • Quidam autem, cum confugissent non minus quam novem milia in duas turres valde munitas et omnia ad repugnandum habentes, (Liber II Maccabaeorum 10, 18)

  • Armis autem in manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti milia peremit. (Liber II Maccabaeorum 10, 23)

  • Interfecti sunt autem viginti milia quingenti et equites sescenti. (Liber II Maccabaeorum 10, 31)

  • Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim milia peditum et equitum mille sescentos, universos autem in fugam verterunt. (Liber II Maccabaeorum 11, 11)

  • Inde, cum iam abiissent novem stadiis et iter facerent ad Timotheum, commiserunt cum eo Arabes non minus quam quinque milia viri et equites quingenti. (Liber II Maccabaeorum 12, 10)

  • Dositheus autem et Sosipater, ex ducibus, qui cum Maccabaeo erant, exeuntes peremerunt a Timotheo relictos in praesidio plures quam decem milia viros. (Liber II Maccabaeorum 12, 19)

  • At Maccabaeus, ordinato exercitu circum se per cohortes, constituit eos super cohortes et adversus Timotheum processit habentem secum centum viginti milia peditum equitumque duo milia quingentos. (Liber II Maccabaeorum 12, 20)

  • Iudas autem vehementer instabat confodiens impios et prostravit ad triginta milia virorum. (Liber II Maccabaeorum 12, 23)

  • Egressus autem ad Carnion et Atergation interfecit viginti quinque milia corporum. (Liber II Maccabaeorum 12, 26)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina