pronađen 245 Rezultati za: Moses et nubes voce carissimi

  • et adaquavit gregem Laban avunculi sui. Tunc Iacob osculatus est Rachel et elevata voce flevit; (Liber Genesis 29, 11)

  • Stetit inter castra Aegyptiorum et castra Israel; et erat nubes tenebrosa et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent. (Liber Exodus 14, 20)

  • Iamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat; et ecce coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem, clangorque bucinae vehementius perstrepebat; et timuit populus, qui erat in castris. (Liber Exodus 19, 16)

  • Et sonitus bucinae paulatim crescebat in maius; Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei cum voce. (Liber Exodus 19, 19)

  • Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia; responditque omnis populus una voce: “Omnia verba Domini, quae locutus est, faciemus”. (Liber Exodus 24, 3)

  • Cumque ascendisset Moyses in montem, operuit nubes montem; (Liber Exodus 24, 15)

  • Quod cum vidisset Aaron, aedificavit altare coram eo et praeconis voce clamavit dicens: “Cras sollemnitas Domini est”. (Liber Exodus 32, 5)

  • Iussit ergo Moyses praeconis voce per castra clamari: “Nec vir nec mulier quidquam offerat ultra pro omni opere sanctuario”. Sicque cessatum est a muneribus offerendis, (Liber Exodus 36, 6)

  • Et operuit nubes tabernaculum conventus, et gloria Domini implevit habitaculum. (Liber Exodus 40, 34)

  • Nec poterat Moyses ingredi tabernaculum conventus, quia habitavit nubes super illud, et gloria Domini replevit habitaculum. (Liber Exodus 40, 35)

  • Si quando nubes de tabernaculo ascendebat, proficiscebantur filii Israel in omnibus stationibus suis; (Liber Exodus 40, 36)

  • si autem non ascendebat nubes, non proficiscebantur usque in diem, quo levabatur. (Liber Exodus 40, 37)


“A meditação não é um meio para chegar a Deus, mas um fim. A finalidade da meditação é o amor a Deus e ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina