pronađen 335 Rezultati za: Moyses
Et sonitus bucinae paulatim crescebat in maius; Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei cum voce. (Liber Exodus 19, 19)
Dixitque Moyses ad Dominum: “Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai, tu enim testificatus es et iussisti dicens: "Pone terminos circa montem et sanctifica illum"”. (Liber Exodus 19, 23)
Descenditque Moyses ad populum et omnia narravit eis. (Liber Exodus 19, 25)
Et ait Moyses ad populum: “Nolite timere; ut enim probaret vos, venit Deus, et ut timor illius esset in vobis, ne peccaretis”. (Liber Exodus 20, 20)
Stetitque populus de longe; Moyses autem accessit ad caliginem, in qua erat Deus. (Liber Exodus 20, 21)
Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt, nec populus ascendet cum eo”. (Liber Exodus 24, 2)
Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia; responditque omnis populus una voce: “Omnia verba Domini, quae locutus est, faciemus”. (Liber Exodus 24, 3)
Scripsit autem Moyses universos sermones Domini; et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim lapides per duodecim tribus Israel. (Liber Exodus 24, 4)
Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras; partem autem residuam respersit super altare. (Liber Exodus 24, 6)
Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu et septuaginta de senioribus Israel. (Liber Exodus 24, 9)
Surrexerunt Moyses et Iosue minister eius; ascendensque Moyses in montem Dei (Liber Exodus 24, 13)
Cumque ascendisset Moyses in montem, operuit nubes montem; (Liber Exodus 24, 15)