pronađen 456 Rezultati za: Moysi et Aaron
Misit Moysen servum suum, Aaron, quem elegit. (Liber Psalmorum 105, 26)
Et zelati sunt Moysen in castris, Aaron sanctum Domini. (Liber Psalmorum 106, 16)
Domus Aaron speravit in Domino: adiutorium eorum et scutum eorum est. (Liber Psalmorum 115, 10)
Dominus memor fuit nostri et benedicet nobis: benedicet domui Israel, benedicet domui Aaron, (Liber Psalmorum 115, 12)
Dicat nunc domus Aaron, quoniam in saeculum misericordia eius. (Liber Psalmorum 118, 3)
sicut unguentum optimum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti eius; (Liber Psalmorum 133, 2)
Domus Israel, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino; (Liber Psalmorum 135, 19)
Dixerunt enim: “Homo sacerdos de semine Aaron venit et non decipiet nos”. (Liber I Maccabaeorum 7, 14)
Excelsum fecit Aaron sanctum similem ei, fratrem eius de tribu Levi. (Liber Ecclesiasticus 45, 7)
Et addidit Aaron gloriam et dedit illi hereditatem et primitias frugum terrae divisit illi. (Liber Ecclesiasticus 45, 25)
Et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iudae, hereditas viri coram gloria eius, hereditas Aaron et semini eius. Det vobis sapientiam in cor vestrum iudicare gentem suam in iustitia, ne abolerentur bona ipsorum, et gloria ipsorum in generationes aeternas. (Liber Ecclesiasticus 45, 31)
Fortis in bello Iesus filius Nun, successor Moysi in prophetis, qui fuit secundum nomen suum (Liber Ecclesiasticus 46, 1)