pronađen 92 Rezultati za: Multos/page/1
Vallis autem Siddim habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomae et Gomorrae terga verterunt cecideruntque illuc; et, qui remanserant, fugerunt ad montem. (Liber Genesis 14, 10)
ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos. (Liber Genesis 30, 43)
Vos cogitastis de me malum; sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in praesentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos. (Liber Genesis 50, 20)
Quidquid super pectus et quidquid quadrupes graditur, vel multos habet pedes sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est. (Liber Leviticus 11, 42)
habuerisque armenta et ovium greges multos, argenti et auri cunctarumque rerum copiam, (Liber Deuteronomii 8, 13)
Cumque molesta ei esset et per multos dies iugiter eum urgeret, defecit anima eius et ad mortem usque lassata est. (Liber Iudicum 16, 16)
Saturati prius pro pane se locaverunt, et famelici non eguerunt amplius. Sterilis peperit plurimos, et, quae multos habebat filios, emarcuit. (Liber I Samuelis 2, 5)
et dixit Deus Salomoni: “Quia postulasti verbum hoc et non petisti tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium, (Liber I Regum 3, 11)
Post dies multos factum est verbum Domini ad Eliam in anno tertio dicens: “Vade et ostende te Achab, ut dem pluviam super faciem terrae”. (Liber I Regum 18, 1)
Filii Semei sedecim et filiae sex; fratres autem eius non habuerunt filios multos, et universa cognatio eorum non potuit adaequare summam filiorum Iudae. (Liber I Paralipomenon 4, 27)
Fueruntque filii Ulam viri robustissimi ad bellum et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta. Omnes hi filii Beniamin. (Liber I Paralipomenon 8, 40)
Sed et de filiis meis — filios enim multos dedit mihi Dominus — elegit Salomonem filium meum, ut sederet in throno regni Domini super Israel. (Liber I Paralipomenon 28, 5)