pronađen 60 Rezultati za: Mundo

  • per quae pretiosa et maxima nobis promissa donata sunt, ut per haec efficiamini divinae consortes naturae, fugientes eam, quae in mundo est in concupiscentia, corruptionem; (Epistula II Petri 1, 4)

  • et originali mundo non pepercit, sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens; (Epistula II Petri 2, 5)

  • Nolite diligere mundum neque ea, quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo; (Epistula I Ioannis 2, 15)

  • quoniam omne, quod est in mundo, concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et iactantia divitiarum, non est ex Patre, sed ex mundo est. (Epistula I Ioannis 2, 16)

  • Et omnis spiritus, qui non confitetur Iesum, ex Deo non est; et hoc est antichristi, quod audistis quoniam venit, et nunc iam in mundo est. (Epistula I Ioannis 4, 3)

  • Vos ex Deo estis, filioli, et vicistis eos, quoniam maior est, qui in vobis est, quam qui in mundo. (Epistula I Ioannis 4, 4)

  • Ipsi ex mundo sunt; ideo ex mundo loquuntur, et mundus eos audit. (Epistula I Ioannis 4, 5)

  • In hoc consummata est caritas nobiscum, ut fiduciam habeamus in die iudicii; quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. (Epistula I Ioannis 4, 17)

  • et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo, vestiti lino mundo candido et praecincti circa pectora zonis aureis. (Apocalypsis Ioannis 15, 6)

  • Et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti mundo: byssinum enim iustificationes sunt sanctorum”. (Apocalypsis Ioannis 19, 8)

  • Et exercitus, qui sunt in caelo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo mundo. (Apocalypsis Ioannis 19, 14)

  • Et erat structura muri eius ex iaspide, ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo. (Apocalypsis Ioannis 21, 18)


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina