pronađen 70 Rezultati za: Munera
filiis autem concubinarum suarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem. (Liber Genesis 25, 6)
Mansit ibi nocte illa et sumpsit de his, quae habebat, munera Esau fratri suo: (Liber Genesis 32, 14)
respondebis: Servi tui Iacob; munera misit domino meo Esau. Ipse quoque post nos venit”. (Liber Genesis 32, 19)
Praecesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris. (Liber Genesis 32, 22)
Augete mihi valde dotem et munera; libens tribuam, quod petieritis. Tantum date mihi puellam hanc uxorem”. (Liber Genesis 34, 12)
Igitur Israel pater eorum dixit ad eos: “Si sic necesse est, facite, quod vultis; sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris et deferte viro munera: modicum resinae et mellis et tragacanthum et ladanum, pistacias terebinthi et amygdalas. (Liber Genesis 43, 11)
Tulerunt ergo viri munera et pecuniam duplicem et Beniamin descenderuntque in Aegyptum; et steterunt coram Ioseph. (Liber Genesis 43, 15)
Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Ioseph meridie; audierant enim quod ibi comesturi essent panem. (Liber Genesis 43, 25)
Igitur ingressus est Ioseph domum suam, obtuleruntque ei munera tenentes in manibus suis; et adoraverunt proni in terram. (Liber Genesis 43, 26)
Nec accipies munera, quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum. (Liber Exodus 23, 8)
Primitias tantum eorum offeretis tamquam munera Domino; super altare vero non ponentur in odorem suavitatis. (Liber Leviticus 2, 12)
munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli; obtuleruntque ea in conspectu habitaculi. (Liber Numeri 7, 3)