pronađen 218 Rezultati za: Nocte

  • In Gabaon apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens: “Postula quod vis, ut dem tibi”. (Liber I Regum 3, 5)

  • Mortuus est autem filius mulieris huius nocte; dormiens quippe oppressit eum. (Liber I Regum 3, 19)

  • Et consurgens intempesta nocte, silentio tulit filium meum de latere meo ancillae tuae dormientis et collocavit in sinu suo; suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo. (Liber I Regum 3, 20)

  • ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte ac die, super locum, de quo dixisti: “Erit nomen meum ibi”, ut exaudias orationem, qua orat te servus tuus in loco isto, (Liber I Regum 8, 29)

  • Et sint sermones mei isti, quibus deprecatus sum coram Domino, appropinquantes Domino Deo nostro die ac nocte, ut faciat iudicium servo suo et populo suo Israel per singulos dies, (Liber I Regum 8, 59)

  • Misit ergo illuc equos et currus et robur exercitus; qui cum venissent nocte, circumdederunt civitatem. (Liber II Regum 6, 14)

  • Qui surrexit nocte et ait ad servos suos: “Dico vobis quid fecerint nobis Syri. Sciunt quia fame laboramus, et idcirco egressi sunt de castris et latitant in agris dicentes: “Cum egressi fuerint de civitate, capiemus eos viventes, et tunc civitatem ingredi poterimus””. (Liber II Regum 7, 12)

  • Venitque Ioram Seira et omnis currus cum eo; et surrexit nocte percussitque Idumaeos, qui eum circumdederant, et principes curruum; et populus fugit in tabernacula sua. (Liber II Regum 8, 21)

  • Factum est igitur in nocte illa: egressus est angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia. Cumque diluculo surrexissent, viderunt omnia corpora mortuorum. (Liber II Regum 19, 35)

  • Et interrupta est civitas, et omnes viri bellatores fugerunt exieruntque de civitate nocte per viam portae, quae est inter duplicem murum ad hortum regis, obsidentibus Chaldaeis in circuitu civitatem. Abierunt itaque per viam, quae ducit ad Arabam. (Liber II Regum 25, 4)

  • Hi sunt cantores, principes per familias Levitarum, qui in exedris vacantes morabantur, ita ut die et nocte iugiter suo ministerio deservirent. (Liber I Paralipomenon 9, 33)

  • Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan dicens: (Liber I Paralipomenon 17, 3)


“Aquele que procura a vaidade das roupas não conseguirá jamais se revestir com a vida de Jesus Cristo.” São Padre Pio de Pietrelcina