pronađen 173 Rezultati za: Noli

  • Et dixit Dominus ad me: “Noli dicere: “Puer sum”, quoniam, ad quoscumque mittam te, ibis et universa, quaecumque mandavero tibi, loqueris. (Liber Ieremiae 1, 7)

  • Tu ergo, noli orare pro populo hoc nec assumas pro eis deprecationem et orationem et non obsistas mihi, quia non exaudiam te. (Liber Ieremiae 7, 16)

  • Tu ergo noli orare pro populo hoc et ne assumas pro eis deprecationem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, in tempore afflictionis eorum. (Liber Ieremiae 11, 14)

  • Et dixit Dominus ad me: “Noli orare pro populo isto in bonum. (Liber Ieremiae 14, 11)

  • Tu scis, Domine; recordare mei et visita me et vindica me de his, qui persequuntur me; noli in patientia tua abripere me, scito quoniam sustinui pro te opprobrium. (Liber Ieremiae 15, 15)

  • “Haec dicit Dominus: Sta in atrio domus Domini et loqueris ad omnes civitates Iudae, de quibus veniunt, ut adorent in domo Domini, universos sermones, quos ego mandavi tibi, ut loquaris ad eos: noli subtrahere verbum, (Liber Ieremiae 26, 2)

  • Et ait Godolias filius Ahicam ad Iohanan filium Caree: “Noli facere verbum hoc; falsum enim tu loqueris de Ismael”. (Liber Ieremiae 40, 16)

  • Decem autem viri reperti sunt inter eos, qui dixerunt ad Ismael: “Noli occidere nos, quia habemus thesauros in agro, frumenti et hordei et olei et mellis”; et cessavit et non interfecit eos cum fratribus suis. (Liber Ieremiae 41, 8)

  • et tu quaeris tibi grandia? Noli quaerere, quia ecce ego adducam malum super omnem carnem, ait Dominus, et dabo tibi animam tuam quasi spolium in omnibus locis, ad quaecumque perrexeris”. (Liber Ieremiae 45, 5)

  • Et tu noli timere, serve meus Iacob, ait Dominus, quia tecum ego sum, quia ego consumam cunctas gentes, ad quas eieci te; te vero non consumam, sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi”. (Liber Ieremiae 46, 28)

  • Noli memor esse iniquitatum patrum nostrorum, sed memor esto manus tuae et nominis tui in hoc tempore, (Liber Baruch 3, 5)

  • Noli dare alteri gloriam tuam et dignitates tuas genti alienae. (Liber Baruch 4, 3)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina