pronađen 173 Rezultati za: Noli

  • sed, quocumque die sepelieris matrem tuam circa me, eodem die noli manere in finibus eius. Video enim quia multa iniquitas est in illa, et fictio multa perficitur in illa, et non confunduntur. Vide, fili, quae fecit Nadab Achicaro, qui eum nutrivit. Nonne vivus deductus est in terram? Sed tradidit Deus infamiam ante faciem ipsius, et Achicarus exiit ad lucem, Nadab autem intravit in tenebras aeternas, quia quaesivit occidere Achicarum. Cum faciebat eleemosynam, exiit de laqueo mortis, quem fixerat ei Nadab, et Nadab cecidit in laqueum mortis, et perdidit illum. (Liber Thobis 14, 10)

  • Et nunc, dominator, noli pugnare ad eos sicut pugna fit belli, et non cadet ex populo tuo vir unus; (Liber Iudith 7, 11)

  • Si autem steteris in conspectu eius, noli timere corde tuo, sed renuntia illi secundum verba tua, et bene tibi faciet”. (Liber Iudith 10, 16)

  • Dixitque ad eam Holofernes: “Aequo animo esto, mulier, et noli pavere corde tuo, quoniam ego non nocui viro cuicumque placuit servire Nabuchodonosor regi totius terrae. (Liber Iudith 11, 1)

  • Et factum est, cum vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis eius, et extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu; quae accedens tetigit summitatem virgae eius. (2a) Cumque regio fulgeret habitu et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas (2b) et super unam quidem innitebatur, quasi in deliciis; (2c) altera autem sequebatur dominam defluentia in humum indumenta sustentans. (2d) Ipsa autem roseo vultu colore perfusa et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum et mortis timore contractum. (2e) Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit in aula interiore contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui indutus vestibus regiis auroque fulgens et pretiosis lapidibus; eratque terribilis aspectu, et virga aurea in manu eius. (2f) Cumque elevasset faciem, vidit eam sicut taurus in impetu irae suae et cogitans eam perdere clamavit ambiguus: “Quis ausus est introire in aulam non vocatus?”. Et regina corruit et, in pallorem colore mutato, lassa se reclinavit super caput ancillulae, quae antecedebat. (2g) Convertitque Iudaeorum Deus et universae creaturae Dominus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio; et sustentans eam ulnis suis, donec rediret ad se, verbis pacificis ei blandiebatur: (2h) “Quid habes, Esther regina, soror mea et consors regni? Ego sum frater tuus, noli metuere. (2i) Non morieris; non enim pro te, sed pro omnibus haec lex constituta est. (2k) Accede!”. (2l) Et elevans auream virgam posuit super collum eius et osculatus est eam et ait: “Loquere mihi”. (2m) Quae respondit: “Vidi te, domine, quasi angelum Dei, et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae; (2n) valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum”. (2o) Cumque loqueretur, rursus corruit et paene exanimata est. (2p) Rex autem turbabatur, et omnes ministri eius. (Liber Esther 5, 2)

  • Dicam Deo: Noli me condemnare, indica mihi cur me ita iudices. (Liber Iob 10, 2)

  • David. ALEPH. Noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem, (Liber Psalmorum 37, 1)

  • DALETH. Quiesce in Domino et exspecta eum; noli aemulari in eo, qui prosperatur in via sua, in homine, qui molitur insidias. (Liber Psalmorum 37, 7)

  • HE. Desine ab ira et derelinque furorem, noli aemulari, quod vertit ad malum, (Liber Psalmorum 37, 8)

  • Benedic, anima mea, Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius. (Liber Psalmorum 103, 2)

  • Adhaesi testimoniis tuis, Domine; noli me confundere. (Liber Psalmorum 119, 31)

  • at ille respiciens in eum dixit: “Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis, quod vis; noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum; (Liber II Maccabaeorum 7, 16)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina