pronađen 227 Rezultati za: Nonne
Itaque vicini et, qui videbant eum prius quia mendicus erat, dicebant: “Nonne hic est, qui sedebat et mendicabat?”; (Evangelium secundum Ioannem 9, 8)
Respondit eis Iesus: “Nonne scriptum est in lege vestra: “Ego dixi: Dii estis?”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 34)
Respondit Iesus: “Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt; (Evangelium secundum Ioannem 11, 9)
Dicit ei Iesus: “Nonne dixi tibi quoniam, si credideris, videbis gloriam Dei?”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 40)
Dicit unus ex servis pontificis, cognatus eius, cuius abscidit Petrus auriculam: “Nonne ego te vidi in horto cum illo?”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 26)
Stupebant autem et mirabantur dicentes: “Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilaei sunt? (Actus Apostolorum 2, 7)
Nonne manens tibi manebat et venumdatum in tua erat potestate? Quare posuisti in corde tuo hanc rem? Non es mentitus hominibus sed Deo!”. (Actus Apostolorum 5, 4)
dicens: “Nonne praecipiendo praecepimus vobis, ne doceretis in nomine isto? Et ecce replevistis Ierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius”. (Actus Apostolorum 5, 28)
Nonne manus mea fecit haec omnia?”. (Actus Apostolorum 7, 50)
Stupebant autem omnes, qui audiebant, et dicebant: “Nonne hic est, qui expugnabat in Ierusalem eos, qui invocabant nomen istud, et huc ad hoc venerat, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum?”. (Actus Apostolorum 9, 21)
Nonne tu es Aegyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti et eduxisti in desertum quattuor milia virorum sicariorum?”. (Actus Apostolorum 21, 38)
Si igitur praeputium iustitias legis custodiat, nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur? (Epistula ad Romanos 2, 26)